Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/302

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har inte korrekturlästs
290

1290 . Illustrissime D:ne PrEeses Regii Collegii per Regnum Svecias Medici. Satis valeo, Hemicraniam tamen aliquoties evitare non potui omnibus meis fragis. optarem animitus circa finem hebdomadis esse apud Te; vereor quod rheda mea non erit reparata in diem propositum, quam in reditu, post tot itus reditusque Holmiam Holmiaque, ultima vice fere totam confregi; nunc spero serenissimus mihi daturus novam rhedam. utinam possem Tecum videre Hasselquistiana, studebo omni opera. nunc video Te Botanicum, qui mittås plantas ut eas agnoscas; est enim altera foliis serratis Hyssopi species Lophanthus 1 dicta e China Sibiriam alluente; simillima Nepetae, sed stamina distant, unica nota qua Hyssopus distinguitur; NB. in hac planta Corolla resupinata est, ut nectarium s. Labium inferius sursum vergat et superius deorsum. altera scandens foliis integris est Periploca, ut Tu ipse sapientissime statuisti, quod abunde declarat quanta polleas eruditione Botanica, quum haec non Tyronibus patet, sed solum vere eruditis Botanicis. ego certe numquam credidissem aliquem per Sveciam Botanicum potuisse hane plantam extricare, quod etiam nullus Te excepto potest; sit itaque Periploca et quidem graeca, quod docet hane ab ignaris legi non debere. Non audivimus antea quod Celsius 2 obtinuerit Solnam, sed nunc ipsi animitus gratulor, modo non Gollegium Regium Gamerale resorbat thaleros istos haud paucos, quos olim hujus loco concessit Pastori monlägrensi. 3 A t bewara Insecterne ifrån mögel är en bedröfwelig fråga, som gifwer till känna at de taga skada uti Cabbinettet, som för alt i werlden bör achtas; ingenting hielper mer än endast torka och warma, som fuchtigt wäder endast det förorsakar, för alt heligt achta att detta ej sker, medan M. Br. och jag hafwa den nåden att se ett så makalöst cabbinett; laga att det ej sker i wår tid. Lätt sätta upp gryter med kohl, äller någon liten jernkackelugn, sådan som Hans M:t i wintras hade på Ulricksdahl, så öfwer-