Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/271

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har inte korrekturlästs
259

259 . Viro Excellentissimo DD. ABR. BÄCK. Radix Absinthii pontici laudatur a Germanis, quod illa non, uti ipsa herba, inebriat et temulentos reddit, sed est etiam debilior. 1 Agrimonia minime excludi potest; ejus infusum in febribus ardentibus, utpote summum refrigerans, per totam Americam quotidianum est, ut de viribus non sit dubitandnm : reUqoas ut taceam vires. Betonica apud veteres inter primaria medicamenta locum obtinuit, nobilis facta libro Antonii Musae; sed constitit denium Vetonicam Musae non fuisse Betonicam, sed flores Tunicae, ideoque hodie eviluit; at vero vires Betonica? sunt singulares. Primo inter omnes labiatas s. verticillatas maxime corroborans est. Dein etiam inebriat, quod nulla alia planta verticillata, indicio hane agere in nervös, potenter etiam sternutationem exdtat, quod neque ulla alia vt rtidllata. Krvsimi herba clarum nomen per Lobelium obtinuit in infarctu pulmonum; acris aliquantum est et Armoraeine quodammodo viribus, sed potest exsiccari salvis viribus, quod vix ulla alia Tetradynama s. siliquosa; adeoque non author essem ut excluderetur. Herba ipsa Britannicae exoludatur, sed radix absolute retinenda. Prunella possimus commode carere. Lignum Rhodium etiam exulare potest. Valerianae majoris Radix sapore et odore longe vehementior et fortior est Valeriana minore sive nostrate; et cum major in hortis crescat, facillime inter omnes Hortenses plantas author essem ut haec nostrati praBferetur. Chamomilla tam romana tfaam nostras debet assumi. prior in duritie mammarum, in Nephritide, colica, torminibus a partu, in enematibus, vi sudorifera puerperis &c. insignis. posterior in Dysuria, vomitu gravidar., (lardialgia, Tertiana, Balneis, Pediluviis, fomentis Å*c. nsitatissima est; nec iisdem viribus