Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/272

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har inte korrekturlästs
260

260 gaudet cum antecedenti; haec enim magi? amara; haec o°o ceeruleum dat, quod non praecedens, indicio virium diversarum. Bellis minor summis encomiis a Germanis exclamata. creditur vulneraria et praescribitur in Hectica, Hypochondriasi, Hsemorrhoidibus, Peripneumonia; sed tamen dubia evadit. Verbasci Herba absolute necessaria est. Radix etiam utilis, praesertim in paronychia et ubi repellendum. si altera excluderetur, necessario excludatur n:o 91, non vero 90 in mat. medica. Paeoniae radix et flores excludi non debent, nec video qua ratione has in dubium vocare poteris ; at vero flores (si de his sermo sit) forte possent omitti, absque insigni damno medicinae, quamvis in Ecclampsia utatur non semper frustra. Angelica alpina viribus quadruplo fortioribus gaudet quam hortensis, uti ex sapore et odore constat. at velim observes quod Radix haec aestate collecta sit succulenta, aquosa et valde debilis; hyeme vero extracta dura, valde resinosa, ut fere tota resina. debet etiam radix desumi a planta unius anni; quum primo vere e semine enata, aestate priore tantum folia promit, sed secundo anno caulem et semina; dein perit. si itaque DD. Gissler sumserit Radicem vel aestate, vel a planta caulescente, nequit non esse valde debilis; si vero desumserit inter primam et secundam aestatem, postquam radix resinam induerit, erit omnino praestantior pyrenaica. Quaeso in beate defuncti D. Arch. Ribes auctione pro me emas Langii Methodum testaceor. marinor. Lucernas 1722 quarto; ne dimittas librum 20 thaleris. hane maxime Tuae curae commendo. Vale Dulcissime Amice. Ups. d. 22 febr. 1754. C. Linnaeus. Det woro artigt att se Dr Kaehlers saker; han skrifvver att han sänt mig det under Wett. Acad. adresser, jag wille det ej hafwa, men wähl se. Dett kunne gifwas till Hennes M:ts cabbinet sedermera. Utanskrift och sigill som på bref. 818.

Hufvudinnehållet i detta bref utgöres af uppgifter rörande åtskilliga 

drogers medicinska värde och på grund däraf deras upptagande i eller uteslutande ur den nya svenska farmakopé, hvars utarbetande Bäck påbörjat. Liknande uppgifter lemnas ock i bref. 830 — 32.