Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/278

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har inte korrekturlästs
266

266 , Amplissimo Y r iro DD. ABR. BÄCK. S. pl. d. Car. Linnaeus. Si D. Hagström obtinuerit munus medici ordinarii per Ostrogothiam, hoc iterum Tibi omnino unice debet, qui ineffabili desiderio et oblectamento bonos Tuos cultores et curiosos omnes promoves; uti D. Hagström a multis retro annis mihi amicus fuit, ita et par est quod plurimas Tibi referam gråtes pro hoc egregio Tuo facinore. Doleo quod infinitis distractus negotiis non potuerim respondere Collinsono ad ultimas ejus literas, quibus varia botanica confusa inseruit. videbo qua ratione potero Tabulas connectere. Sperabam dum inceperamus opus, plures figuras posse addi et inseri majoribus philyris et chartis spatio vacuis, quod tamen factum non fuit; et eodem tamen pretio fieri potuerat. Ego non possum venire ante 8 vam aprilis, neque tum facile, nisi a Rege clementissimo jussus. forte potero omnia absolvere domi, si tabulae accedant. Mortuus hic est pictor academiae ordinarius, ubi accipiendus est alter, qui majori industria poterit plantas et animalia pingere. Ab eo tempore enirn, quo iste, qui nuper decessit, introductus fuit, ego nullam flguram plantas rarioris acquirere potui. 1 Privatim doceo de Amphibiis, coram spectatissima corona auditorum, quibus ita referta est Domus, ut vix sufficiat locus, invitis invidis et ringentibus adversariis. 2 Annon aliqua tabula deberet praefigi operi s. titulo, uti solet apud exteros, in omni opere nitidiori? si posses de hac re loqui cum serenissimo, res esset exoptatissima. annon velit sereniss. Rex quod tabulae suis locis inserantur, vel etiam quod operi adjiciantur ad finem? Ter vale amicorum dulcissime! qui sine dubio cum aula praedia adeas. D. Upsalise 1754 d. martii.