Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/288

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har inte korrekturlästs
276

27G , Amplissimo BiECKIO S. pl. d. C. Linnaeus. Exspeclo avide dies istos, quibus tabellarius adfert literas, unice ut tecum confabulari liceat, quamvis saepe adferat minus gråta; quoties illud fit, toties etiam Te Arnicissime Baeck quasi coram intueor. Misi. quae potui semina, et puto Te obtinuisse varia pulchra et egregia, longe plura quam quae petiisti; nonnulla autem desideras, quae in hortis perennes vim frigoris eludunt, adeoque nec semina leguntur ab hortulano. Studiosi auditores publici inundant quotidie Hortum, ut numquam habuerim plures, forte nec alius Professor ullus; hodie numerati fuere auditores 250 circiter. doceo quae patriae proficua et commurii saluti. Utinam Pot. Rex me non vocaret ante quam Lectiones essent fmitae, alias cessabit opus cum dolere auditorum. 1 incipit uterque Typographus festinare opus ut vix sufficiam. nobis omnibus gratissimum quod D:na Schönström convalescat. Pulcherrimas profecto literas habui a D. Kaehler, qui Te, ut debet, salutat verbis devotissimis ; has attente lege[re] decet circa ferias pentecostes. Studiosi nostri Medici valde dolent absentem suurn Apollinem D. Rosen. 2 Quando advenerit cista a D. Kaehler missa, non deberet aperiri me absente, cum sint in ea varia garva corpuscula, sed magni ponderis. Vera Jalappa excrevit e seminibus, cujus tantum frustulum florum antea habui, a Mirabili plane distincta species. Deus Te servet incolumem. dabam Upsaliae 1754 d. 10 Maji.