Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/310

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har inte korrekturlästs
298

298 Consistorium upsaliense numquam erubeseit; proponam rem ipsam, sed scio antea quod non faciant. dicunt hoc non pertinere ad eos. 2 Tentabo venire Drotningholm antequam Reges redeant; sed vereor, quod iterum cogar accedere post reditum S. M:tum, et tum in duplo opus suscepi. Quae de Surinamensi narrabas jam intellexi; petiit a D:no Professore informatorem pro filiolo. D. Pr. Ihre dixit se assumturum quem ego vellem; heri fuit quidam, qui sub spe rati assumeretur, qui ne vocabulum quidem intellexit, adeoque adhuc in vado res est. Me excusatum habeas, quod ultima vice non ad Tuas responsum dedi, laborans odontalgia cum ophthalmia; nunc melius valeo. inclusam mitto planta m rarissimam, quam scio Te non habiturum in Tuo herbario. misisti ultimo has plantas: Acerem Pseudo-Platanum Rhamnum Alaternum duplicem, quarum quse latioribus foliis mas erat, femina autem quse angustioribus. audio Te, Amice integerrime, missurum D:m Schultz pro inoculatione Variolarum in Angliam! anne ita? sed quid faciat, et quod non ante cognitum ut coecus efficeret? quaeso me doceas. Ambit honores academicos; juvenis est probus, egregius, in Anatomicis certe solidus; in reliquis parum etiam versatus. si posset maturescere, evaderet vir vere eruditus, sed est juvenis 23 annorum. certe si Doctores nostri possent maturescere studia et annos in majori existimatione poneretur Meclicina apud omnes bonos. memor sum consilii olim Beati Car. Gyllenborg, qui suasit quod nullos admitteremus ad honores Medicos, nisi qui etiam annis maturuere nonnihil, quum nihil magis cedat in opprobrium artis, quam si pueri admittantur; audivi antea de hoc juvene mentem Tuam; perpendas omnia; caeterum ego non contrarius sum, lubenter sumam pecunias, 3 et ad vos mittam eum. vale. Doleo maxime quod D:nus Balk non fuerit medicus classis nauticee sed D. Bergstrahl. 4 vale amice dilectissime et vive sospes. Upsal. 1754 d. 27 aug.