Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/335

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har inte korrekturlästs
323

323 . Amico sine pari DD. B^CK S. pl. d. C. Linnaeus. Fato pulsante ostia dulcisssimae per tot annos conjugis, ad coelum tendentibus manus innocentissimas tot orbes futuris tenellis infantibus, ubi nec Apollo nec iEsculapius opem ferre poterant, ego extra me ipsum constitutus seposui res humanas, ludicras et vanas, oblitus amicorum, imo mei ipsius oblitus. proxime tandem praeterlapsa nocte, quse ipsi erat 26, quam insomnes inter gemitus et suspiria traduxit, respirare coepit, et vires exhaustas blando somno refocillare, ut spes aliqua nasceretur, ubi nulla erat. Sed quis fidem adhibeat tam fallaci typo morbi? interim nocte et hodie melius habuit; quod non parum me et meos tenellos refocillavit; faxit Deus perennet. Sic a prima nativitate mea magis misere traduxi numquam menBem, quam hunc ultimum; ferias & festos non vidi; nec coelum nec terram, sed incarceratus continuo vixi. videbis aliquando et ipse, quid sit in adversis aeque ac secundis amare; praesertim si tot natis Pater evadas, iisque adhuc tenellis valedicas, quod avertat Deus, per plures annos conjugi. non hunc norunt, qui non gustarunt Lotum. Rediit D:nus Rosen die sabbathi et die Lunse abiit; nec ille opem in angustiis constitutis ferre poterat. Si luctuosus hic casus non conculcasset domum meam, ego Holmias per octiduum sub hisce feriis certo certius adiissem. D:nus Holm etiamnum respirat, miser, toties orco damnatus, qui laboravit ultra quadrantern anni morbo diro ét fatali. Te servet Deus T. O. incolumem. dabam <l. 17 januarii. Upsalia* 17öö. Utanskrift och sigill som pa föregående bref.

Efter afskrift, tagen 18S4 af E. Ähklin*;. ^ex originali, hkt eges af Excell. 

E. Ihrcs dödsbo >"-li r.rfvingar». Efntarande egare är löjtnanten Joh. Ihre.