Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/356

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har inte korrekturlästs
344

344 Hodie discesserunt Hospites mei Fahlunenses, unde tenebrosa domus, quasi omnes mortui essent, et ubique vacuum. Ego quotidie fråga edo, more meo, quorum immensa copia hoc anno prostat, ut divendatur cantharus pro 7 styfris. Conditiones ab Hispanis mihi oblatas ostendam Tibi cum aliquando holmiam petam; nolo scribere, nec ulli dicere, Tu videbis literas. Vidi heri D:m Aman, nec novi ubi habitet; mittam literas quam primum potero. Quamvis non habeat librum filius, emam quamprimum potero obtinere; est certe egregius. Plures plantse prodeunt in Horto, cujus nulla figura umquam exstat; vellem quod ex his sub singulo quadrante anni actis Holmensibus insereretur singula; adeoque quod pictor noster l impensis Academise has adornaret figuras; de quo argumento loquaris data occasione cum D. Wargentin. Dolemus omnes jacturam D:ni Ekström, 2 in suis certe sine pari apud nos. ejus vidua virgo misere dolet jacturam ipsius viri. Curabit filius quantum poterit ut habeas plantas; inter has hodie floret planta ad Aquas mortuas prope Monspelium nascens, non visa ab ullo postquam C. Bauhinus periit; Anthemis est valentina floribns subtus purpureis. Distractus a meis non vacabat ultima vice scribere, quod ne aegre feras oro. Devotissima mea dicas Nobilissimae conjugi. Hic rumor ubique de selectis et seligendis ad ordines Regni quod non terit me measque plantas. Quaeso roga Illustriss. Schaefferum 3 edere Hasselquistiana, quanto ocyus; nocuit saepe cunctasse. Vale et vi ve felix, si poterit esse felicitas apud superos absente animula blandula. dabam Upsaliaa 1755 d. 8 julii. Utanskrift bortrifven : rest : Archiatren Sigill IV. rödt lack.

Den ritare, som Linné vid denna tid plägade använda, torde varit C. 

Bergqvist, hvilken bland annat lemnat afbildningarne till de i Vet. Akad:s Handl. 1755—56 intagna afhandlingarne om Mirabilis longiflora. Ayenia och Gam-a