Sida:Germania 1912.djvu/8

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

1. Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danuuio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti uertice or­tus, modico flexu in occidentem uersus septentrionali Oceano miscetur. Danuuius, molli et clementer edito montis Abnobae iugo effusus, pluris populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat: septimum os paludibus hauritur.

2. Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium aduentibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim, sed classibus aduehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim aduersus Oceanus raris ab orbe nostro nauibus aditur. quis porro. praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?

Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra editum et filium Mannum originem gentis conditoresque. Manno tris filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaeuones, medii Herminones, ceteri Istaeuones uocentur. quidam, ut in licentia uetustatis, pluris deo ortos plurisque gentes et appellationes, Marsos Gambriuios Suebos Vandilios, adfirmant, eaque uera et antiqua nomina. ceterum