Hoppa till innehållet

Sida:Ingwar Widtfarne.pdf/133

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har korrekturlästs
3 Cap.83
NARS ÅTSKILNADER.

ergo ad Imperatoris presentiam, ipse ut vir prudens, subridens dissimulavit dehonestationem, Imperatricem consolando. Septem ergo annis ipsam civitatem obsedit, in qua obsidione erat Henricus Leo Dux, qui tertio obsidionis anno licentiam ab Imperatore accipiens in Saxoniam rediit, ubi multas inveniens discordias inter Slauos & Danos subortas, eos tam gladio quam benevolentia sedavit. Cives autem Mediolanenses, Imperatori, quam diu poterant, resistebant; sed fame & penuria victualium coacti sunt, quod tandem civitatem dederent sub hoc pacto, ne ipsa destrueretur per Imperatorem, quod quidem uniersi principes ex parte imperatoris non fieri debere promittebant. Capta est ergo civitas Anno Domini quo supra. Imperator autem muros civitatis & turres solo equauit, & cives oneribus gravissimis crudeliter extenuavit. Cum autem omnes intersicere vellet propter dehonestationem & Opprobrium Imperatrici factam, interuentu Principum tali confusione & opprobrio a morte liberati sunt, ut scilicet azina ad palum firmissime ligata & cauda subleuata, quilibet ciuis in wluam ejus ficum poneret manu propria, & nasum suum ano azine infigens, ficum de wlua azine dentibus suis extraheret & deuoraret. Quod cum plurimi recusantes, plurimi nolentes facere trucidarentur, videntes alii furorem Imperatoris, unus alium preuenire querens geuua ad azine posteriora flectebat, & Mandatum Regis exequuntur, quod ab hora prima usque ad vesperas durauit. Cum autem multa milia hominum, & presertim potiores, ficus sic deuorassent: Rex misericordia motus, reliquis parcendum esse per preconem clamauit. Omnes tamen successiue, bini & bini, coram Imperatrice cadentes in terram, misericordiam ejus implorabant. Mediolano igitur sic humiliato, & ejus muro funditus destructo, Tunc anno secundo post hoc, corpora trium magorum adhuc cum vestibus incorruptis a Regnaldo Coloniensi Archiepiscopo cum pluribus aliis reliquiis Coloniam transferuntur &c.

9. At de Stenar, på hwilke stå dessa Talesätt: Gud hialpi Siæl eller ant hans, Gud giri miskun och flera dylika Böner (såsom Gud eller Kristr liti siæl hans) icke kunna föras til Hedniske Tider, bewises först af Ordet Gud, som man icke finner hafwa warit tillagt Nordens Hedniske Gudar, utan dem twärtom i Stället därföre altid med sina särskilda Namn uti alla wåra skriftliga Efterrättelser wara beteknade; hwarföre icke häller något Skäl kan gifwas därtil, at detta Ord endast på Stenar helt annorlunda af wåre Förfäder skulle wara brukadt. Sedan, om Möjligheten häraf än skulle medgifwas; felas ändå Anledning, hwarföre någon wiss Afgud framför de öfrige, som hål-

lits
L 2