Hoppa till innehållet

Sida:Beskrifning öfver the i Öster-Götland befintelige städer.djvu/489

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har korrekturlästs
269
¤ )( ° )( ¤

natus anno 1575. Qui post varia juventutis munia, primum Carolo Principi, & Regi quoque vixit, dein Johanni Principi Ostrogothiæ, Regique Gustavo Adolpho, constitutus a rationibus provinciarum Lincopensi curæ subjacentium, fidem ac operam utique in secectutem dedit. Ætate autem gravior, in domo fua prænominata consedit, donec multa ætatis morborumque vexatione agitatus, obiret anno 1644, cum annos 69. implesset. Uxorem habuit Annam Johannis Matthiæ pastoris filiam de Norköping, magnum virtutis exemplar, neptem notissimi in Historia patria strenuique militis Petri Uplänning, Tribuni sub Rege Gustavo I. Nata ea fuit anno 1602, maritoque sociata anno 1620. ex quo liberos octo suscepit, filias primum quinque, Margaretham anno 1620. 30 Octob. Birgittam 1622, 12 die, & Elisabetham 1624. mense eodem, Magdalenam 1626, 24 Decemb. Christinam 1628, 5 Aug. Filios dein duos Johannem 1630, 6 Maji & ejusdem nominis Johannem juniorem 1633, 19 Sept. ultimoque filiam Annam Christinam 1638, 10 Augusti mox defunctam. Fœmina etat mater hæc, pietate insignis, Deum die nocteque, domi forique summa devitione colens, oblit anno 1648, mense martio, atque hic juxta maritum sepulta est. Epitaphium hoc parentibus optimis erexit filius senior patri quidem, quod genitor fuerit, atque ob hoc memoriam ejus pia veneratione servare teneatur; matri, quod mater optima ab eaque plurimum supra cæteros liberos amatus, curaque ejus ad Academiam parato stipendio missus fuerit, imo, quod majus est, quod infinitis suspiris per omnem vitam suam etjam in agaone matis filii hujus sui salutem Deo commendarit. Sit itaque memoria ejus apud filium grata, sancta & venerabilis. Sit inter nepotes & neptes longa serie duratura.


Oak-