Hoppa till innehållet

Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/328

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har inte korrekturlästs
316

316 Amicissimo DD. B.ECKIO S. pl. d. Gar. Linnasus. Accepi Tuas sigillo munitas Tabellarii publici, nescio qui factum hoc fuit; annon tabellarius aperiat et legat sacra inclusa? annon literas apertas trädas tabellario? ipse ex inclusis judices. Debui abire Ulrikdalis non salutata D:na Spets, quod vestibus induto peregrinationi propriis non licuit adire Dominam; non tamen discessi omnibus salutatis ; cum dimissione plena regia abivi et plus per octidum laboravi quam ex moro aulico per dimidium annum fuissem obstrictus. Quantum potero me eripio, cum optime perspiciam futura. Scribam Lagerströmio, utinam possem quidquam efficere pro D:no Osbeck, ejus status mihi maxime e corde est. Vellem lubenter videre D. Wahlbom, antequam a vobis discederet in provinciam remotissimam. Quando comparabitis in pharmacopaeas Radicem Senegse, * tanti sestimatam, totque observationibus confirmatam in morbis febrilibus inflamatoriis, Pleuritide, Peripneumonia &c. Saluta D:nam Spets et me excuses, quod abiveram ipsa non salutata. vale. Dabam Upsaliae 1754 d. 15 Novemb. Utanskrift och sigill som på bref. 865. 1 Se bref. 216 not. 4. . Viro Amicissimo DD. ABR. B^GK S. pl. d. Gar. Linnaeus. Accepi literas Tuas, semper mihi gratissimas, et in iis epistolam Rolandri, qui scribit se accepisse 600 illos thaleros, quos dedit D. De Geer.