Hoppa till innehållet

Sida:Tal om Läckerheter-1.djvu/6

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har korrekturlästs av flera personer

Neque ab indoctissimis, neque a doctissimis legi volo.

CICERO de Orat. l. 2. c. 6.




Delicias tibi polliceor. Res ardua dicis?
       Non nego. nec cunctis una eademque gula est.
Quod sapit huic, alius mox nauseat, & mihi mire
       Quod placet, loc poterit displicuisse tibi.
Convivas igitur frugi hic imitabere, qui non
       Perdices tantum aut Bacchara vina petunt:
Sed panem, & ptisanam, & Nicri quoque pocula gustant,
       Quæ sitis & faciunt deliciosa fames.
Hæc duo condimenta dapum sunt optima, gratos
       Sive animis spectes corporibusve cibos.
Quin his ex vicibus major quoque gratia ferclis
       Accedit, sine quis gaudia cuncta jacent.

NATHAN CHYTRÆUS.