Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/312

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har inte korrekturlästs
300

300 Accepi hodie ingentem copiam Lapidum Holmiae, sed lectam in exteris regionibus; at absque literis ut nesciam unde. si Tu noveris, mihi dicas. Vale Amicorum dulcissime. dabam Upsaliae 1754 d. 30 augusti. Utanskrift och sigill som på bref. 853. . Viro Sapientissimo DD. ABR. B.ECK S. pl. d. Car. Linn«3us. Hodie habui literas et responsum tuum de D:no Schultze, quem heri examinavi publice, praesentibus omnibus Medicinse alumnis. Schultzius, qui in priori examine mediocriter bonus erat, in hoc examine se virum praestitit; at contra D. Hiortsberg, qui in altero examine physiologico et theoretico egregius erat, in hoc admodum mediocris erat, praesertim in prsescribendis formulis: cum autem promisit non intermissurum omni opera eo tendere ut quam primum reliquis par evadat; cum in Mineralogicis et Chemicis sit egregius; cumque studiis operam omnibus viribus incumbit; cum practicis non suum quaerat panem; et demum. cum Praases regii Collegii olim familiariter mecum de eo sermonem instituit, quod posset assumi ob eruditionem in chemicis, dubitavi eum repellere cum ignominia. 1 Ubi Tu Amice colendissime obtinuisti Mentham piperitam genuinam et veram, ego non capio. hoc erat esse Praasidem regii collegii ; cures ut etiam ego habeam plantam vivam, ut si pereat apud vos, apud nos reportetur. secundum Tuum consilium, mihi semper fidelissimum, ero v. D. die ante reditum Regis Drotningholmse. Doleo quod litterae D. Kaehleri perierint; si reperiuntur, quaeso communices quae nova. vale dulcissime mortalium. dabam d. 5 sept. 1754.