318 Hospes in tua domo aperui, continentem innumeros et quidem circiter mille distinctos plantarum pugillos exsiccatos absque floribus et fructu. Hae plantae omnes sumtae fuere a Pharmacopoliis Chinensibus, distinatae usui medico, non vero, ut tum suspicabar, Botanico. 1 Chinenses enim in suis pharmacopoliis nullis utuntur compositis, sed sic exsiccatis simplicibus plantis, quas norunt in suis morbis sibimet ipsis praescribere, tamquam medicamenta specifica, et si haec nil efficiant, fato funguntur suo. Sic ditiores sunt Chinenses specificis, quam omnes Europaei, quae longa experientia ipsis reddit notissima. Perpendas quaeso, quam male actum föret de nostra Medicina, si destitueremur Medicamentis sic dictis specificis, nobis hodie notis: Opio, Camphora, Moscho, China similibusque. Perpendas itidem, quam felices evaderemus, si duplo plura ejusmodi medicamenta nobis innotescerent. In tanta copia Medicamentorum specificorum chinensium, quorum pleraque nobis hodie ignota, si modo tertia pars nomen specificorum mererentur, et haec nobis innotesceret, longe majus augmentum obtineret Medicina, quam quae obtinuit per plura secula. Annon itaque Medici, qui non crumenee et pecuniis corradendis unice solliciti, sed magis de promovenda arte intenti, debeant omnibus viribus incumbere, ut haec chinensia iis innotescant; quo infiniti homines fatis eripiantur praecocibus. videtur mihi haec res maximi momenti et quae a Praeside Regii Collegii Medici ejusque honoratissimis collegis non seponatur, sed qua fieri queat judicio et cura pensitetur; cum Ille fasces et sceptra artis gubernet. Apud nos grassatur horrenda febris quaedam singularis et e Petechiarum genere, 2 quae incipit cum gravedine et Gephalalgia, continuat febre vix manifesta, quae tamen vires omnes prosternit et humidum omne corporis quasi in viscidum vertit; plurimi demum diarrhaea corripiuntur ; nonnullis exanthemata efflorescunt petechialia. varii moriuntur; optimus D'. Holm Danus hoc morbo periclitatur et laboravit ultra 12 dies exhaustis omnibus viribus. caeterum sporadice grassatur, saepe unus in eadem domo, rarius 4 s. 5; ultra 50 hodie in urbe laborant eodem morbo. nonnulli decessere; qui evadunt, len te recuperant vires. Quid optimus D. Wahlbom? annon me adibit et quando? Vale amicorum dulcissime. Dabam Upsaliae 1754 d. 25 Novembr.
Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/330
Utseende