Sida:Germania 1912.djvu/34

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

28

tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat. gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia ioci; ergo detecta et nuda omnium mens, postera die retractatur, et salua utriusque temporis ratio est: deliberant, dum fingere nesciunt, constituunt, dum errare non possunt.

23. Potui umor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem uini corruptus: proximi ripae et uinum mercantur. cibi simplices, agrestia poma, recens fera aut lac concretum: sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. aduersus sitim non eadem temperantia. si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile uitiis quam armis uincentur.

24. Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem. nudi iuuenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt. exercitatio artem parauit, ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem: quamuis audacis lasciuiae pretium est uoluptas spec­tantium. aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendiue temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac nouissimo iactu de libertate ac de corpore contendant. uictus uoluntariam seruitutem adit: quamuis iuuenior, quamuis robustior adligari se ac uenire patitur. ea est in re praua peruicacia; ipsi fidem uocant. seruos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore uictoriae exsoluant.