Sida:Germania 1912.djvu/36

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

30

25. Ceteris seruis non in nostrum morem, discriptis per familiam ministeriis, utuntur: suam quisque sedem, suos penates regit. frumenti modum dominus aut pecoris aut uestis ut colono iniungit, et seruus hactenus paret: cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. uerberare seruum ac uinculis et opere coercere rarum: occidere solent, non disciplina et seueritate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est. liberti non multum supra seruos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in ciuitate, excep­tis dumtaxat iis gentibus, quae regnantur. ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros impares ibertini libertatis argumentum sunt.

26. Faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque magis seruatur quam si uetitum esset. agri pro numero cultorum ab uniuersis ingenuis occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur. facilitatem partiendi camporum spatia praestant. arua per annos mutant, et superest ager. nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola terrae seges imperatur. unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems et uer et aestas intellectum ac uocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur.

27. Funerum nulla ambitio: id solum obseruatur, ut cor­pora clarorum uirorum certis lignis crementur. struem rogi nec uestibus nec odoribus cumulant: sua cuique arma,