32
quorundam igni et equus adicitur. sepulcrum caespes erigit: monumentorum arduum et operosum honorem ut grauem defunctis aspernantur. lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt. feminis lugere honestum est, uiris meminisse.
Haec in commune de omnium Germanorum origine ac moribus accepimus. nunc singularum gentium instituta ritusque, quatenus differant, quae nationes e Germania in Gallias commigrauerint, expediam.
28. Validiores olim Gallorum res fuisse summus
auctorum diuus lulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in
Germaniam transgressos: quantulum enim amnis obstabat,
quo minus, ut quaeque gens eualuerat, occuparet
permutaretque sedes promiscuas adhuc et nulla regnorum potentia
diuisas? igitur inter Hercyniam siluam Rhenumque et
Moenum amnes Heluetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens,
tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen significatque loci
ueterem memoriam quamuis mutatis cultoribus. sed
utrum Arauisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum natione,
an Osi ab Arauiscis in Germaniam commigrauerint, cum
eodem adhuc sermone institutis moribus utantur, incertum
est, quia pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae
bona malaque erant. Treueri et Neruii circa
adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam
per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum
separentur. ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum
populi colunt, Vangiones Triboci Nemetes. ne Vbii
quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint ac
libentius Agrippinenses conditoris sui nomine uocentur, origine