50
montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures ciuitates diffusum. ualentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helueconas, Manimos, Elisios, Nahanarualos. apud Nahanarualos antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant. ea uis numini; nomen Alcis. nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis uestigium; ut fratres tamen, ut iuuenes uenerantur. ceterum Harii super uires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: nigra scuta, tincta corpora, atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente nouum ac uelut infernum adspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi uincuntur.
Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Leuionii; omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breues gladii et erga reges obsequium.
44. Suionum hinc ciuitates, ipso in Oceano, praeter uiros armaque classibus ualent. forma nauium eo differt, quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec uelis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc uel illinc remigium. est apud illos et opibus honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, nom precerio iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode, et quidem seruo, quia