Hoppa till innehållet

Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/307

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan har inte korrekturlästs
295

295 curabo ut fiat in proxiroum diem Tabellarii, modo hic timidissimus inspector, qui metuit omnia, audet in re evidentissima certi quid asserere et dijudicare. Post reditum ingentem copiam fragorum devoravi. Quid agit Dnus D. Rosen; quid ille de climate Drotningholmensi ? An absolvit suum pensum glutinator Regius D. Tuwen? Omnes homines festinant in urbe dissecare secalem et exsiccare, tamquam Rustici, et in his etiam uxorula mea. vale et vive ter felix. Saknar datum, men är antagligen skrifvet i September lTöt. Utanskrift och sigill som på bref. 853.

Amplissimo DD. B^CK S. pl. d. C Linnaeus. Mitto schedulam, quam tandem potui e D:no Hydren extrudere; ille enim est Inspector stipendii; utinam posses pecunias obtinere et in angustiis constituto succurrere. Utinam possem alis volitare, hac ipsa hora essem apud Te; qui rediere heri holmia, exspectarunt et fere etiamnum in diversoriis Equos exspectant, occupatis colonibus cum semente. Multa et quae fidem fere superant mihi narras de Surinamensi ejusque thesauris; quod autem secum sumeret Historias naturalis candidatum propriis impensis, majora sunt quam ut fieri posse crederem. 1 Quomodo hoc enigma explicandum? Avidissime legerem commentaria Lipsiensia; an ironica scribas hodie? vel an metastasis tmv navitwv. Schultzius 2 haeret upsaliae, uti heri audivi; sed per aliquod temporis spatium non vidi. An remittas observationes quas describam; prima data occasione habebis quas promisi plantas, quasque pro Te jam collegi et seposui. Ter vale, vive felix. dabam d. 16 aug. 1754 Upsaliae.