Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/33

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har korrekturlästs av flera personer
21

ut Snäckorna i Cabinettet dersammastädes — och de andra Natural. efter sit egit spitsfund-hufvud.

p. 3. Marmor fugax, opacum — Gypsum. annon Gypsum potius spatis annumerandum; habet enim figuram propriam, constantem, crystallisatio. V[ide] memoires de L’Acad. de Mr Anth. Jussieu.

p. 14. 15. Jag menar, at Hr Professorn will, at alt detta ombytes efter Clavis Classium uti Genera Plant, sista Edition, dock derivationerna utsättjas.

p. 15. ad calcem Monogamin constat multis nuptiis. Här måste wara tryckfel, och Polygamia æqvalis är ju utsluten. Jag har corrigerat i mitt Exemplar, efter Character Classium &c. in Gener. Plant.

p. 16. äntel. wore wel, at Explicatio nominum auctorum kortel. utsattes. I Enumeratione Plantar. räknas Morus up twå gånger.

följande har Mr B. Jussieu communicerat. Anthospermum est ex Tetrandria Monogynia debetque inseri §:o, in qvo Rubia, nempe Rubia, Anthospermum, Phyllis, vel etiam post Valantiam inseri. Si Pistillum 5-tidum sit, qvod observatur non raro, tunc stamina quinque ex lege naturæ observantur. Nihilominus tamen Phyllis el Anthospermum non debent sejungi a ceteris Generibus, quæ florem monopetalum gerunt supra Germen didymium, seu ex 2 seminibus vel capsulis Monospermis conflatum. Præterea Phyllis habet corollam sæpius qvadrifidam, sicuti Anthospermum & qvandoque flores adsunt masculi hermaphroditis mixti.

Ruppia. Flos calyce et petalis destituitur, sed gaudet 4 antheris totidemque Embryonibus, qvorum qvisque suo instruitur stigmate; singulos Embryones, cum maturescunt, suus portat pediculus, qvi prout ad maturitatem perveniant Embryones, magis magisque longitudine crescunt. Verum esset Potamogeton, si calyce instructa foret; singuli pedunculi s: spadices communiter duos tantum flores sustinent.

Si Ruppia locum meret. in Gynandria, cur non Potamogeton, Acorus & Triglochin?.

Sisyrinchium Bermudiana T. Stamina non insident Pistillo, eorum vero filamenta formant vaginam, qvam pertransit stylus. Adeoque ad Monadelphiam relegandum. Alias tota fere Monadelphia Gynandriæ inserenda.

Grewia ordinanda esset sub Polyandria, nisi etiam Nigella & Aconitum &c. &c. ad Gynandriam amandandæ.

Najas destituitur petalis, unico gaudet stamine. Flores masculini reperiuntur semper in distincta planta. Ergo ad Dioeciam.

Ficus potius inserenda Monoeciæ: Ficus, Urtica, Morus.