Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/38

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan har korrekturlästs av flera personer
26

Observationes in regnum lapideum sättas kanske näst äfter regnum lapideum, obs. in reg. veg. äfter vegetabilibus och in animale äfter animalibus, älr och för hwar sit rike. om så tyckes; är indifferente saker.

§ 13 in obs. ad regn. lapid. torde så sättas: Lithophyta ex consistentia, pondere, substantia calcarea, concretione cum terris, vi petrificante veteres amandarunt ad regnum Lapideum. Eadem ex figura, structura, analogia, fructificatione a Marsilio detecta Recentiores retulerunt ad regnum vegetabile. Eadem ex fida autopsia Clarissimi Bernh. Jussiæi nihil nisi vermium testas esse docuere recentissimi, ideoque promovenda ad regnum Animale. Noluimus in hac editione locum mutare, usque dum Doctiss. Jussiæi observata lucem adspiciant, cum Madrepora. Androsace, Corallina, Conferva et Millepora, Spongia ut et Keratophyton Titanokeratophyton vix limites admittunt.

pag. 77. §11. Vermium testaceorum a Zoophyto inhabitante hae verba excludantur.

adde § 13. Vermium testaceorum icones pulcherrimas dedere Bonannus, Listerus, Rumpfius, Argenvilleus, Gualtierius; et hi plurimi propria methodo superbiunt, quæ quamvis in museis primo intuitu speciosa satis appareat, fucata tamen et spuria habenda, quamdiu inhabitans Zoophyton incognitum, a quo genuina methodus absolute desumenda sit, confirmante hoc Limace cum Cochlea, Sepia cum Nautilo; Bernh. Jussiæi proin inventa et detecta Ostrocodermatum generibus veris fundamenta sternant.

p. 3. Marmor fugax opacum. wår Gips. som wij några åhr gipsat med, är ingl. spath; eij heller den jag såg med Prof. Jussieu emot fontaineblau.

p. 14. 15. Classium characteres. är mig lika om det i systemet älr generibus tagas.

p. 15. ad calcem Monogamia omnino male; lege POLYGAMIA AEQVALIS constat multis nuptiis conjugia in eodem thalamo communi contrahentibus i. e. multis flosculis, singulis stamine et pistillo instructis, combinatis intra eundem calycem communem.

POLYGAMIA (INAEQVALIS addatur), ubi thalami &c.

p. 16. Authores T. Tournefort. Roy. Royen.
L. Linnæus s. Author. M. Michelius.
Pl. Plumier. V. Vaillantius.
D. Dillenius. Rv. Rivinus.