Hoppa till innehållet

Sida:Germania 1912.djvu/10

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

4

Germaniae uocabulum recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc Tungri, tunc Germani uocati sint: ita nationis nomen, non gentis eualuisse paulatim, ut omnes primum a uictore ob metum, mox etiam a se ipsis inuento nomine Germani uocarentur.

3. Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium uirorum fortium ituri in proelia canunt. sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum uocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur; terrent enim trepidantue, prout sonuit acies, nec tam uocis ille quam uirtutis concentus uidetur. adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et grauior uox repercussu intumescat. ceterum et Ulixen quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque Ἀσκιπύργιον aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare. quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo est: ex ingenio suo quisque demat uel addat fidem.

4. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliarum nationum conubiis infectos propriam