Hoppa till innehållet

Sida:Germania 1912.djvu/14

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

8

uel ipsorum uocabulo frameas gerunt angusto et breui ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, uel comminus uel eminus pugnent. et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli atque in immensum uibrant, nudi aut sagulo leues. nulla cultus iactatio; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. paucis loricae, uix uni alteriue cassis aut galea, equi non forma, non uelocitate conspicui, sed nec uariare gyros in morem nostrum docentur: in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe, ut nemo posterior sit. in uniuersum aestimanti plus penes peditem roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam uelocitate peditum, quos ex omni iuuentute delectos ante aciem locant. definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos uocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas; multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

7. Reges ex nobilitate, duces ex uirtute sumunt. nec regibus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. ceterum neque animaduertere neque uincire, ne uerberare quidem nisi sacerdotibus