Sida:Germania 1912.djvu/18

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

12

ratum docet aduectam religionem, ceterum nec collibere parietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsi- mulare ex magnitudine caelestium arbitrantur: lucos ac nemora consecrant deorumque nominibus appellant se­ cretum illud, quod sola reuerentia uident.

10. Auspicia sortesque ut qui maxime obseruant: sor­ tium consuetudo simplex, uirgam frugiferae arbori deci­ sam in surculos am putant eosque notis quibusdam discre­ tos super candidam uestem temere ac fortuito spargunt, mox, si publice consultetur, sacerdos ciuitatis, sin priua- tim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspi­ ciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur, si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur, et illud quidem etiam hic notum, auium uoces uolatusque interrogare: proprium gentis equ­ orum quoque praesagia ac monitus experiri, publice alun­ tur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex uel prin­ ceps ciuitatis comitantur hinnitusque ac fremitus obser- uant. nec ulli auspicio maior fides, non solum apud ple­ bem, sed apud proceres, apud sacerdotes: se enim mini­ stros deorum, illos conscios putant, est et alia obseruatio auspiciorum, qua grauium bellorum euentus explorant, eius gentis, cum qua bellum est, captiuum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quem­ que armis, committunt, uictoria huius uel illius pro prae- iudicio accipitur.