Sida:Germania 1912.djvu/24

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

18

uero infame in omnem uitam ac probrosum superstitem principi suo ex acie recessisse; illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est: principes pro uictoria pugnant, comites pro principe. si ciuitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum non nisi ui belloque tueare. exigunt enim a principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam uictricemque frameam: nam epulae et quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio ce­dunt. materia munificentiae per bella et raptus. nec arare terram aut exspectare annum tam facile persuaseris quam uocare hostem et uulnera mereri. pigrum quin immo et iners uidetur sudore adquirere, quod possis sanguine parare.

15. Quotiens bella non ineunt, non multum uenatibus, plus per otium transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infir­missimo cuique ex familia: ipsi hebent, mira diuersitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderunt quietem. mos est ciuitatibus ultro ac uiritim conferre principibus uel armentorum uel frugum, quod pro honore ac­ceptum etiam necessitatibus subuenit. gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis sed et publice mittuntur, electi equi, magna arma, phalerae torquesque; iam et pecuniam accipere docuimus.