Hoppa till innehållet

Sida:Germania 1912.djvu/40

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

34

erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut arcerent, non ut custodirentur.

29. Omnium harum gentium uirtute praecipui Bataui non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chat­torum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii fierent. manet honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis con­temnuntur nec publicanus adterit; exempti oneribus et col­lationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, uelut tela atque arma, bellis reseruantur. est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque ueteres terminos imperii reuerentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batauis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.

Non numerauerim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuuiumque consederint, eos, qui decumates agros exercent: leuissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupauere; mox limite ac­to promotisque praesidiis sinus imperii et pars prouinciae habentur.

30. Vltra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant, non ita effusis ac palustribus locis, ut ceterae ciuita­tes, in quas Germania patescit: durant siquidem colles,