Sida:Germania 1912.djvu/44

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

38

quemque uenere, aluntur, prodigi alieni, contemptores sui, donec exsanguis senectus tam durae uirtuti impares faciat.

32. Proximi Chattis certum iam alueo Rhenum, quique terminus esse sufficiat, Vsipi ac Tencteri adcolunt. Tencte­ri super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte praecellunt; nec maior apud Chattos peditum laus quam Tencteris equitum. sic instituere maiores, posteri imitan­tur. hi lusus infantium, haec iuuenum aemulatio; perseuerant senes. inter familiam et penates et iura successionum equi traduntur: excipit filius, non ut cetera, maximus natu, sed prout ferox bello et melior.

33. Iuxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamauos et Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bruc­teris ac penitus excisis uicinarum consensu nationum, seu superbiae odio seu praedae dulcedine seu fauore quodam erga nos deorum; nam ne spectaculo quidem proelii inuidere. super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.

34. Angriuarios et Chamauos a tergo Dulgubini et Cha­suarii eludunt aliaeque gentes haud perinde memoratae, a