40
fronte Frisii excipiunt, maioribus minoribusque Frisiis uocabulum est ex modo uirium. utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus nauigatos. ipsum quin etiam Oceanum illa temptauimus; et superesse adhuc Herculis columnas fama uulgauit, siue adiit Hercules, seu quidquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus. nec defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. mox nemo temptauit, sanctiusque ac reuerentius uisum de actis deorum credere quam scire.
35. Hactenus in occidentem Germaniam nouimus; in septentrionem ingenti flexu redit. ac primo statim Chaucorum gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet, omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur. tam immensum terrarum spatium non tenent tantum Chauci, sed et implent, populus inter Germanos nobilissimus, quique magnitudinem suam malit iustitia tueri. sine cupiditate, sine inpotentia, quieti secretique nulla prouocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur. id praecipuum uirtutis ac uirium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias adsequuntur. prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat, exercitus: plurimum uirorum equorumque; et quiescentibus eadem fama.
36. In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt. idque iucundius quam tutius fuit, quia inter inpotentes et ualidos