Hoppa till innehållet

Sida:Germania 1912.djvu/50

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Den här sidan behöver inte korrekturläsas

44

etiam Gallias adfectauere; ac rursus inde pulsi proximis temporibus triumphati magis quam uicti sunt.

38. Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumue, gens; maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi uocentur. insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a seruis separantur. in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepe accidit, imitatione rarum et intra iuuentae spatium, apud Suebos usque ad canitiem horrentem capillum retor­quent, ac saepe in ipso uertice religant; principes et ornatio­rem habent. ea cura formae, sed innoxia; neque enim ut ament amenturue, in altitudinem quandam et terrorem adi­turi bella comptius hostium oculis ornantur.

39. Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semno­nes memorant; fides antiquitatis religione firmatur. stato tempore in siluam auguriis patrum et prisca formi­dine sacram omnes eiusdem sanguinis populi legatio­nibus coeunt caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. est et alia luco reuerentia: nemo nisi uinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem nu­minis prae se ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum euoluuntur. eoque