Sida:Germania 1912.djvu/54

Från Wikisource, det fria biblioteket.
Hoppa till navigering Hoppa till sök
Den här sidan behöver inte korrekturläsas


.num, sio nunc Danuuium sequar, Hermundurorum ciuitas, 'fida Romanis; eoque solis Germanorum non in ripa commer­ cium, sed penitus atque in splendidissima Raetiae prouin- ciae colonia, passim sine custode transeunt; et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his do­ mos uillasque patefecimus non concupiscentibus, in H er­ munduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim; nunc tantum auditur. 42. lu xta Hermunduros Varisti ac deinde Marcomani et Quadi agunt, praecipua Marcomanorum gloria uiresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis uirtute parta, nec Varisti Quadiue degenerant, eaque Germaniae uelut frons est, quatenus Danuuio praecingitur. Marcomanis Quadis- que usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus: iam et externos patiuntur, sed uis et potentia regibus ex auctoritate Roma­ na. raro armis nostris, saepius pecunia iuuantur, nec mi­ nus ualent.

43. Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcoma­ norum Quadorumque claudunt, e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tri­ buta patiuntur, partem tributorum Sarmatae, partem Quadi ut alienigenis imponunt. Cotini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt, omnesque hi populi pauca campestri­ um, ceterum saltus et uertices montium [iugumque] inse­ derunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum mon-